라틴어 문장 검색

107. Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis agendi rationem afficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:1)
109. Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:1)
Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum, vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:2)
Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re accidit quibusdam in occasionibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:2)
Quapropter mirandum non est, cum ubique adsit paradigma technocraticum et humanum imperium sine limitibus adoretur, simul progredi in personis hunc relativismum in quo omnia sint nullius momenti nisi proximis inserviunt propriis utilitatibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 161:4)
Immoderata rerum consumptio ex paradigmate technico oeconomico subiective eruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:2)
Huiusmodi paradigma efficit ut omnes putent se liberos esse usque dum praesumptam conservent libertatem consumendi, cum revera libertatem possident ii qui ad minorem partem pertinent oeconomicam et pecuniariam potestatem detinentem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:5)
Et ideo, gloriose fili, eam, quam accepisti diuinitus gratiam, sollicita mente custodi, Christianam fidem in populis tibi subditis extendere festina, zelum rectitudinis tuae in eorum conuersione multiplica, idolorum cultus insequere, fanorum aedificia euerte, subditorum mores ex magna uitae munditia, exhortando, terrendo, blandiendo, corrigendo, et boni operis exempla monstrando aedifica;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:4)
Tu autem, quia nunc ad corpus reuerti, et rursum inter homines uiuere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate seruare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec, quae cernis, agmina laetabunda spirituum beatorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:5)
108. Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION